Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 8

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.

2 Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.

3 Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:

5 proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?

6 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factae sunt ei arae in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in AEgyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.

0%