Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 5

1 Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuae: et indue te decore, et honore eius, quae a Deo tibi est sempiternae gloriae.

2 Circumdabit te Deus diploide iustitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.

3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub caelo est.

4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiae, et honor pietatis.

5 Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria.

6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni.

7 Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.

8 Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei.

9 Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suae, cum misericordia, et iustitia, quae est ex ipso.

0%