Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 3

1 In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

3 Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?

4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.

5 Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.

6 Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?

7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:

8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:

10 columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:

11 Egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius.

0%