Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 145

1 Alleluia, Aggaei, et Zachariae.

2 Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:

6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:

8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.

9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.

0%