Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 140

1 Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6 absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:

7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:

8 quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

0%