Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 134

1 Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:

2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.

4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.

5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

6 Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.

7 Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:

8 qui percussit primogenita AEgypti ab homine usque ad pecus.

9 Et misit signa, et prodigia in medio tui AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.

10 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:

11 Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.

12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.

13 Domine nomen tuum in aeternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.

15 Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.

19 Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.

20 Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.

0%