Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 87

1 Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitae.

2 Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:

4 Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.

5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,

6 inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:

10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me.

18 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.

0%