Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 75

1 In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.

2 Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius.

3 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.

4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis:

6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

9 De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,

10 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili

13 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.

0%