Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 57

1 In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem.

2 Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum.

3 Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.

4 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

5 Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,

6 Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.

7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.

8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.

9 Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.

11 Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

0%