Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 47

1 Psalmus Cantici filiis Core secunda sabbati.

2 Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

3 Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.

4 Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.

5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum.

6 Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:

7 tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,

8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.

10 Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.

11 Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua.

12 Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine.

13 Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.

14 Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.

15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

0%