Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 45

1 In finem, filiis Core pro arcanis, Psalmus.

2 Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.

3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.

4 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.

5 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

6 Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.

7 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

8 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

9 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:

10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:

11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

12 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

0%