Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 10

1 In finem, Psalmus David.

2 In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4 Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?

5 Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum.

6 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7 Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

8 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.

0%