Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 1

1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit:

2 Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.

3 Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.

4 Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae.

5 Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.

6 Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.

0%