Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 12

1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.

2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.

3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.

4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.

5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.

6 Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.

0%