Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 17

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

2 Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.

3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:

4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5 quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

6 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.

10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.

11 Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.

12 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

0%