Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 1

1 Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in AEgyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:

2 Ruben, Simeon, Levi, Iudas,

3 Issachar, Zabulon et Beniamin,

4 Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.

5 Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in AEgypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,

7 filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Ioseph:

9 et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

13 oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis:

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15 Dixit autem Rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut AEgyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.

22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.

0%