Biblia Vulgata
Please visit vaticancatholic.com for crucial information about the traditional Catholic faith.

Caput 3

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:

2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4 Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei:

5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti,

6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum:

7 ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae.

8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.

9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae.

10 Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita:

11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.

12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.

13 Zenam legisperitum, et Apollo solicite praemitte, ut nihil illis desit.

14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.

15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

0%